Уклінно просимо заповнити Опитування про фемінативи
Попередня
Головна
Наступна
Переклад
Текст графікою (zip)
Epitome fragminis libri Tertij
TAMETSI Tartari, barbari & inopes habeantur à nobis, gloriantur tamen continentia vitae, & antiquitate gentis suae Scythicae, asseuerantes eam semen esse Abrahae, & nemini seruiuisse vnquam, licet vexatam interdum ab Alexandro, Dario, Cyro, Xerxe alijs q́ue Regibus & populis potentioribus: & varias nunc diuisam in Ordas, id est, nationes. Siquidem vltra vicinos nobis Precopenses, complices q́ue eorum Belhorodenses, & Dobricenses Moldauiae finium accolas. Ordę sunt potentes, Precopensibus infensę, Orientem versus. [Orda Tartaroru.] Alia Nahai, alia Chastorakani, alia vltra amnem Tanaim, qui Volha appellatur, Zavvolsca, Caesaris Bati Vngariae vastatoris patria, Moschorum olim & omnium Ruthenorum dominatrix, Nahaiensibus nunc adhaerens, alia Kozanij, alia Kazaczka, item Buchar, Samarchan & aliae dicuntur plures, XII. Imperatoribus dispartitę, vt promiserat Dominus progenitoré eorum Ismaëlem Genes. 17. duodecim du ces generaturum, & euecturum in magnam gentem Ex omnium autem nationum Tartaris soli tenuiores, sed regionibus nostris citi mini Precopenses, infesti sunt nobis, cum ignauia freti nostra tum vicinitate, Iocorum q́ue opportunitate receptaculi sui. Habent verò Precopenses receptaculum, suapte natura mu-\2\nitum. [Tartarica Chersenesus.] Lacus enim duo palustres, quorum alter Meotis dicitur ex mari in continentem ad circiter triginta milliaria, in longum porrecti, & seorsum tantundem penè in initiis & progressu suo distantes: finibus verò ad inuicem reflexi, & angusto quodam interstitio sicco cohibiti quin congrederentur, desinentes: iunguntur ibi fossa & vallo altius exaggerato, complectente portam, quae vnica est ingrediendi prouinciam illam per aridum. Vnde & Castellum ad portam illam situm, & tota sinu illo inclusa peninsula, appellatur à nobis Prekop, cui Tauricae aliàs nomen fuisse festur: Incolatus verò & imperium Graecorum Trapezuntinorum, ut hucus que retinent Graeci suam & ibi linguam Graecam & religionem. Adiacet autem peninsula ea ipsa mari Pontico, quod illa ex parte pontus Euxinus dicitur, & quamuis munita sit situ, non adeò tamen illis suis, nec lacubus amplis, nec fossa nec vallo arduis, neque Castello firmo, vt arceretur à transitu exercitus paulò instructior. Et peruenitur ad portam Tauricae unicam illam ab arcibus vltimis Lituaniae Czerkasi & Braczlavv, diebus sex, graminosis semper & planissimis vbique campis, non monte interpolatis vsquam, non sylua non palude, nec amne transmissu difficili, praeter Borysthenem. Sic enim ipsa Taurica citra Alpes & maritima, quae montosa passim, habet & syluosa, & quae nunc ab Aboriginibus Graecis inhabitantur, aliàs verò, tota est campestris, Tartaris illic incolatum praestans, & ubique victui mortalium commoda & facilis, facilis admodú Cerere, Libero, carne, & sale. Siquidem sal ibi in lacunis, quibusdam aquis in se, ad instar glaciei, à calore solis concretis nascitur, à solsticio aestiuali copiosus & pellucidus, nonnullibi ut crystallus. [Solum Taurica.] Et frumentum omne, ac vuam vini generat ibi copiosè tellus, semel subacta, & fronde occata vtcunq; Pecota item & iumenta hyeme quoque in pascuis, & sub dio semper fouet laeta quae etiam fatigis exinanita macilenta & strigosa, postquam abijciuntur, ibi in campo repinguescunt. herba floccida, calcitratu ex niuibus quaesita, haud infelicius quam melioribus pabulis & sub tecto apud nos. Quoniam & cęlum ibi est aliquanto clementius, & terra vbi caenota ibi salsa. & herbae genus sapidius quoddam, semper virens, & mirum in modum iu[menta]\3\menta vegetans, qood appellatur Tipecz. Vnde tantam olim frequentiam incolarum fuisse ibi memoratur, quod singulę quaedam illic ex vrbibus Graecorum, millena habuerint templa, & clero interim insolenti adeò, quòd non nisi equites ingrederentur sanctuaria antistites & Archimandritae eorum. [Christiani in Taurica.] Atque nunc etiam vrbes ibi nonnullae quamuis pessundatae, amplitudine tamen ambituum suorum & ruinarum, superbae olim fuisse apparét, & praesertim quę à nobis Solhoth, à Moscis Krym, à Graecis Theodosia appellabatur quondam, & metropolis vetusta Korssunij, quae genti Ruthenorum princeps dedit baptisma & nomen Christianum, postea verò praedam gentibus nostris, excisa ab eis. Vnde Kiovvia nostra in templorum suorum lithostrathis, asarotis, & incrustamentis, retinet hucusque certa praedae illius insignia, é quibus & Gnesnensi Basilicae valuam largita est. Et illa ipsa Korsunij tractata sic à nostris, dedisse fertur iactura sua necessitatem Tauricensibus Christianis, luxui & ignauiae deditis, recipiendi in suppetias ad feudalem incolatum, reprimendis gentibus nostris, manum Tartarorum ex Orda Zavvolska adscitam. [Tartari in Tauricam accisi.] Et sensim deinde inualescens ibi illa Tartarorum vis, ad iustum q́ue populi examen propagata, protulerit sibi in principem Temtrkuthla quendam sanguinis sui, appellato eo Caesare. At progenitores S.Mtis Vestrae perdomitis Caesarianis illis, iniquis Graecorum Vasallis, dabant eis in Caesares, subditos suos hinc ex Lituania Tartaros. [Vixis Vvitoudus 1380.] Vltimus verò ex Lituania Caesarum Aczkirei, hic apud Troki natus, & hinc à divo Withovvdo ad imperium illud missus, genuit imperans ibi inTaurica filium Menglikirei. Menglikirei verò modernum Caesarem Sapkirei & fratres eius natu & imperio priores, Machmethkirei, Sadetkirei & CHaskirei. Sic enim nobili recepts hinc progenitoris sui nomenclatura, gaudet nunc omnis sequens eum in fascibus illis posteritas. Haec igitur est Kireorum stirps, dextra forti progenitorum S. Mtis Vestrae ibi plantata, quae nunc referendo gratiam prouectionis suae, iuge facessit nobis negotium. Atque vigente sic Taurica & populo & imperio iam aduenarum: urbes tamen eius Mancup, Caffa, Kercze, Kozlevv, & aliae maritimae, seruauerant se immunes ab illis, donec Turcica manu, opi-\4\bus Constantinopolitanis exaucta, caperentur ab annis hinc circiter septuaginta. Et illinc missi sub iugum Turcae, pendunt ei censum, à capitubus suis singuli illic Aboriginum Graecorum superstites. [Conditio Graecorum in Taurica.] Qui tamet si & nunc agricolae, videlicet vinitores & pastores, non inopes sint, imò etiam non sine argentea supellectili plerique, vtpote in tranquillitate & iusticia publica, rationabiliore Ethnicorum administratu viuentes, minùs tamen iucundam agunt ibi vitam. Quippe, qui nullo honore digni, imò nullius omnino reputationis habentur à potitoribus rerum Machometicis, acomni illorum nedum commercio, sed & intuiru non toruo dedignantur, angatiantur q́ue laboribus, dominicis praesertim, ac etiam Paschalibus diebus, ipsimet argenteae suppellectilis domini. Nequaquam enim retiner authoritatem ibi Christianus, nec in seruum nec in filium paulò proteruiorem, qui scilicet Magistratuise praesentandum duxerit semel. Arque etiam ipsi patrifamilias mutandus est status, si defertur praesupsisse de religione ipsorum quicquam verbo, aut saltem digito uno, & minus etiam seriò protenso.
Iam verò quàm inconstans sit vicissitudo rerú, vel ipsa sufficit indicio Taurica, videns nunc mutatum sic popularium suorum statum, & patritiorum superstites, honore, libertate simul, ac patribus orbatos, in servitutem redactos, spretos, capite diminutes, capite q́ue censos Machometicis, & antistites illos, insolentes quondam ecclesiarum Dei contemptores, contemptos nunc ipsos, & abiectos, obreptare sub trucibus Tartaris & Turcis. Vrbes quoque suas opibus immensis, superbia, laeticia, ac omni luxuriae strepitu perfunctas, dehiscere nunc plerasque inanes, ceteras verò solo aequatas, obsoletis iam & nominibus; & imperitare núc sibi, non Christianos nobiles, & natiuos suos patronos, sed peregrinam Ethnicam, ac non ita pridem seruitute emersam, atque & imperio simul, & libertate donatam hinc Vasalorum stirpem. [Numerus Tartarorum Taurikanorum.] Adeò verò increbuere in Taurica Tartari, quod circiter triginta millium exercitum compleant ad bellum, sed coacti, vt solent vniuersi, & greganij ac imbelles, quicunque saltem valeans conscendere equum. Vt me praesente ibi, dum medietatem eorum, & filium suum mitterer Caesar, in sub sidia Turcae profici[scenti]\5\scenti nouissimè in Vngariam, quindecim millia eorum tuncenumerata sunt. Proficiscebantur autem quamuis lectiores illi, consueto tamen apparatu suo, inermes videlicer plerique, & vix decimus aut vigesimus quisq; eorum pharetra fultus aut framea, lorica vero multo rarior; sed alij scipionibus saltem muniti osseis, alii ligneis, alii vacuis telorum accincti vaginis. Clypeorum autem & hastarum, vel huiusmodi armorum generis, expertes penitus. [Bellica expeditio.] Sic enim semper illi, nec armis, & nec cibarijs praeter nonnihil milij tosti, aut casei comminuti, & neque ullis onerantur impendiò ad bellum impedimentis. Verum tamen nemo illorum, sine pluribus recentibusque loris proficiscitur, & praesertim quando nostras excursitandum est eis in regiones. Quoniam tunc solicici siunt vinculorum, ad vinciendum membra nostra, plus quam armorum ad tutandum sua. Equorum vero semper fulciuntur ad bellum copia, ut magna pars exercitus eorum, quinos singuli ductent equos, eosq; intactos. Vnde excursiones & omne iter, crebra hujusmodi equorum mutatione freti velocius perficiunt, & hostem insequentem se effugiunt facilius, ac etiam terrefactant amplitudine vestigii sui, & non metuunt ipsi in copia eorum fatigam nec famem. Praestant etiam in bello tolerantia, famis, sitis, fatigae, peruigilij, aestus, algoris, & omnis inclemétiae caelestis omniumq́; aerumnarum. Nam expeditiones bellicas perficiút absq; curribus semper, & absq; omni commeatu, praeter illam quam dixi equorum copiam. Solitudines item camporum vastas, inuias, brumali etiam tempore, altitudine niuium & pruinis acerbas, quamuis excoriatis dura niue & glacie equorum cruribus, haud aegrè tamen & haud grauatim superant. [Traiectus fluuiorum.] Amnes amplos rapidos, atque hiberno etiam rigore, Aquilonumq́; & glacierum fragorib. horridè stridentes & traiectu difficiles, absq; tamé nauigiis, sed saltem equorum ipsi iubis ad nixi, sarcinis vero ad caudas super tignis, seu arundinum fasciculis alligatis, tranádo incunctanter expeditè & promptè transmittitant. Et in praelio pugnant, fortius multo quam Moschouitae, quamuis minus armati, & semper primo in congressu, sinistrum ad uersi exercitus, conantur occupare cornu, quo dexterius ipsi petant sagittis. Saepe quoque in fugam versi, terga dando, re-\6\sistunt, & hostem insequentem se diffusum sparsim, interceptant ex insidijs, & sic eripiunt non nunquam victi victoribus victoriam. Quando verò praeter technas & strategemata, sed rectia & cominus, collatis signis, venit conserenda cum eis manus, praeualent tunc in eos pugnatores nostri, etiam si non paolò pauciores fuerint. [Tartari crebrò à Lituanis & Polonis victi.] Id quod crebrius experti sumus, sub victoriosissimis vexillis diui parentis S. Maiestatis V. Nam & post infelicem Christianorum cum Machometicis, patruelis verò S. Maiestatis V. Regis Ludouici vltimam pugnam, mense quinto, calendis Februarijs, Anno Domini supra mille quingentos & viginti septimo in campis planis illis prope Czerkassi ad fluuium Olssanicza, viginti quinque millia illorum Precopensium Tartarorum caesa sunt ad internecionem à nobis, qui non plures fuimus ibi, quam quingenti & ter mille. Et ante apud Kleczko, desiderata sunt septem & viginti millia eorum, prostrata à novem millibus nostrum. Ita quoque aliàs, & apud Davidis Castellum & apud Stressino, Czeczersko, Lepussno, & in campis etiam vastis illis, in Lebedino, & ad templum album, & ad fluuium Sula, & alijs in praelijs, quotquot aeuo pręsenti fuere genti nostrae cum illis, expertum est robustiores ess nostros. [1519. mense Augusto.] Nam & apud Sokal, non robore virium superatus, sed dolo & loci iniquitate circumuétus ab illis, succubuit exercitus noster, perductus in sidiosè in aream oppidi recens exusti, crebris praecipitijs cellariorú, id est, antris, cauernis & cryptis subrerraneis dehiscentem. Et illinc primùm arrigi coepit in nos cornu stirpis Kiriorum, perlatis sibi in Tauricam exuuijs cruétis militis nostri. Atq; deinde apud Oczakovv, tametsi fortis itidem ac etiam victor in illos fuerit miles noster, at imprudens interim, ut qui donauerit vltro victoriam victo Oslam Soltano, mittés ad eum in Castellum duces suos colloquij gratia, ignarus, dictú esse, circa rem bellicam dolus an virtus quis in hoste requirat? Sic igitur semper robustiores fuere nostri Precopensibus, praeter saltem technas, dolos & strategemata illorum. [Vita Tartarorum.] Vita autem Tartarorum, qua gloriantur, est prisca, pastoritia, quam olim in aurea aetate, sancti vixerunt patres, & ex qua Duces etiam eligebantur populis, regesq; & Propherae, dicente quodam eorum, tulit me domi[nus]\7\nus cum sequerer gregem eorum. Ita enim agunt hactenus Tartari, sequendo greges, & peragrando cum eis campos hinc inde. Septa nulla habent, nec domos, praetertabernacula gestatoria, ex viminibus & arundinibus compactis, cilicijs velata, storeis, & mattis scirpeis munita, quae vxoribus & pueris referta, vectant secum in plaustris. Terram non colunt, etiam fertilissimam, contenti spontaneo fructu eius, herba ad pascendum pecus. Vnde iuxta Salomonis consilium, lacte solum absq; pane & sycera viuunt, sobrij & abstemij. cùm lege quoque prohibitum habeant potum vini, ac esum suillae. Et quamuis caeterorum pecorum ac jumentorum, etiam equorum vescantur carnibus, non tamen apud se, nisi penitus mortuis aut penè morticinis, parcendo scilicet viuidis gregum suorum. Nam in gregibus totam suam conditant substantiam. Nihil immobile possidentes priuatim praeter puteos, & eos contribulibus quibusque communes. [Opes Labor.] Mobilium etiam curae, atque oneri non impendiò se applicant, praeter, quotidia nam & eam tenuem vtensilium suppellectilem & equitatus, bellicaeq́; rei leuissimum etiá instrumentum, ad quod solum accurati sunt, praeter verò id, ad aliud operis profani, alicui rei nauare operam, virum ingenuum dedecori habét, quo sedulius obsequundent praescripto legis suae, vi & armia propagandae. At que in ea feritate nihil habent antiquius temperantia & continentia, viuunt q́ue citra exuperantiam ac defectum vltimum omnes. Vnde quemadmodum in sacris litteris dicitur, scio & satiari & esurire & abundare & penuriam pati. Item qui multum, non abundauit: & modicurn, qui non minorauit. Ita nunc in barbaris illis, nemo abundans suffocatur ingluuie, nec egens extinguitur fame, neque algore conficitur, nemoq́; mendicat in tanta eorum inopia & penuria rerum. Nam vt non frequens apud eos heluo: sic non fame laborans, nec mendicans nec fraudulentus, alieni haustor, nó litigator, nec iudex iniquus, non testis peruersus, non peierator, item non fur nec latro. Vnde minimè opus est apud eos angi quenquam sollicita rerum suarum custodia, nec se armis onerare domi ad priuatam sui defensionem. Nam iter habenti intra regionem eorum ferre relum, enorme & illicitum est. Sanctè enim colunt illi apud se pacem \8\ & iustitiam, reddendo vnicuique quod suum est, integrum non imminutum in gratiam magistratus, ex decimatu, nec vllo alio nomine. Non quaestui etenim, sed pietati, impij ethnici illi habent iudicandi officium. [Iudicet Religiosi.] Quod etiam est eis non laicum, sed religiosum, & per religiosos id exequuntur Cadios, qui eò religionis initiantur, peculiariter secundum Iusiurandum, iam alioqui lecti tales, qui minimè inhient rebus profanis, de quibus alios iudicaturi sint. Et quo expeditius vigeat iustitia, nequaquam iudicium ibi protelatur subterfugijs cauillatorum, nec obtenditur calumnijs vitilitigatorum. Siquidem reus diffugium captás, dum per atractum orae vestimenti sui, vocatus ab actore in iudidicium non patuerit illico, extunc velut compertus iam in reatu vapulat. Verberatur enim fuste, certo & ex legs domini praescripto plagarum modo. Actori item & testi locus in iudicio non est, qui necessaria salutis non satis perfectè ex lege calleat, aut qui gustasse aliquando vinum seu alio notatus vicio deprehenditur. [Magistratus rauerentia.] Parent quoque foro eidem, hoc est, Cadij iudicio, & proceres ac duces cum popularib. pariter & absq; discrimine, ac praetersummum principem, cujus Maiestati plus etiam quam humanae deferunt, ipsi in vniuersum, atque ad vnum omnes vno eodemque iure viuunt. Item & habitu conformi & victu compari, reddunt se pariles, nefas videlicet & piacuium habentes, fuste etiam expiandum, praesumi à quoque gentis suae, vt vestiru praecinctuve, aut pileo seu caesarie vtatur, non suo patrio ac vetusto ritu: utve cibarium privatim à se promptum, non commune habeat vnicui que praesentium, aut sumat illud esui parte ex aliqua patronus ipse prius, quàm expositum in medium, frustulatim fuerit concisum, & commistum diligentius, vt eadem scilicet cederet qualitate cuilibet praesentium. Et in itinere nedum viaticum commune habent, sed etiam inseruitant maiori natu aut imbecilliori cuilibet, alacrius vnus prae alio. [Hospitalitus.] Domi hospiti cuilibet obiterario etiam, & ignoto exponunt gratuito, & cibum & nidum, sed eminus à serie statiuarum suarum. Quoniam aliàs non adeò iam sunt ciuiles, quippe qui foeminas suas ab hospite, amico etiam & conuiua quantum cunque gracioso, conspici nequaquam [licitum] \9\ licitum habent, tenentq́; miseras, caveis suis abditioribus reclusas, & nedum conuiuiorum sed Synagogarum quoq; & omnis consuetudinis forensis penitus expertes, laborib etiam omnib, fartorijs & sutorijs reiectis in eas, sed neutiquam tamen inuitas. [Polygamia.] At ipsi interim non fiunt contenti coniugijs earum, singuli singulis, more hominum prisco, in hocse iactitantes, itidem & lege sua suadente vxores vnicuiq; quaternas, & in singulas earum pel lices denas. Et quo perfectiores praestent se viros, non diuitias quaerunt sponsarum, nec species earum corporales, copulanturq́; eis, minimè à se antea in facie visis, sed animis dútaxat moribusq́ue earum exploratis, & non dedignantur in coniugia ancillas quoq; suas captiuas, ac emptitias. [Adulteria inaudisa.] Vnde habét eas in matrimonijs constantes, morigeras, inuicem cócordes, & pellicib, suis in gratiam maritalem aequanimes, item pudicas, vt inauditum sit penitus in eis adulterij crimen, capitale alioqui, & nece expiandum illico. Et praeterea, cùm intelligant barbari illi, nihil salubrius esse gentibus virtute & disciplina militari, in arduitateq́ue consistere virtutem: Ideo molliciem & voluptates auetsando asperitati vitae, nec non equitatui ob rem bellicam studét ex infantia, & iam inde ab incunabulis gestantur inequitando, nec desuescunt equitare vel decrepiti. Vehiculi verò vsum vetuli quoque vel valetudinarij detestantur molliciem deuitando & parcendo equis. Parci enim sunt equorum, adeò quod Baro etiam eorum, equitet intra patriam solus, qui foris centenis concomitatur equitibus suis peculiaribus. [Foeminae bebus vehuntur.] Et mulierapud illos etiam primaria, & vel Caesaris necessaria regiam accessura, non verecundatur caucae suae obturatae reclusa, auro vel gemmis intro nitens, boue vehi vno, aut propter plaustri grossiciem duobus. Equum autem vel deterrimum iungi vehiculo, nefas est & religio cuilibet eorum, millenos etiam in equitijs suis habenti equos. Est autem vita hominum illorum retrica, sic & austera vulgo eorum communis, at non Principib. [Vita Principum.] Quoniam Principes Scytharum in publica populorum suorum frugalitate ipsi lautius interim viuunr. Vt Precopensis modernus Caesar, negotio bellico in filios núc reiecto, ipse propensius voluptatibus intendit, in topiarijs mulierum suarum, intra viridarium quoddam, \10\ amoenitate loci, nec non aedisicatu, cultu, herbarum que ac arborum varietate, & quincunciali earum situ elegans. Quo quidem in Paradiso suo, hospites etiam exceptat ille, conuiuijs opipatis, licet ipse quidem velut fastidio & contemptu diuitiarum ligneis & fictilibus vescens ex vasculis, attamen auratis inniteus puluinatijs, & cubitis & pedibus ad argento amq́; discumbens mensam, aureis & gemmatis oneratam phialis & varijs lasciuiens dapibus, nec nó melodijs fidium, cymbalorum, Crotalorum, Psalmorum, alijsq́; nugis ostentans delicias suas, liberiusq́; licere sibi ea praesumens in publica populi continentia.
[Populi.] Agunt verò populi Tartarici continenter auscultantes Sacrae Scripturae dicenti; Vinum non bibetis, domum non aedificabitis, sementem non sertis, vineas non plantabitis. Sed in tabernaculis habitabitis, vt viuatis diebus multis super faciem terrae. Sic ergo viuunt illi super faciem terrae diebus multis liberi, immunes, & ab vltimo sui excidio tuti semper. Dum delicijs contemptis, nihil fixum expugnationique obnoxium possidentes, tota ipsorum quocunque migrent comitetur eos substantia. Quam ideo fugitiuarij ipsi conditant sibi vniuersam in mobilibus, in mouentibus sese pecoribus ac etiam seruis.
Quanquam verò habeát Precopenses pecora se penes, copiosè pullulantia, seruos autem aliunde captiuos, eo tamé altero facultatum suarú genere plus fortunati sunt. Non habent enim pecora tot, quot mancipia, nam haec externis quoq; largiuntur prouincijs. [Mercimonia mancipiorum.] Siquidem aduécant eis naues crebrae ex vlteriori Ponto, & Asia, portátes arma, vestes, equos, & soluuntur ab eis oneratae semper mancipijs. Quoniam omnia illorum emporia ac telonea, celebria sunc solo eo mercium genere, quod etiam ad manus est eis semper, & mercatui, & pignori & dono, ac vnusquisque eorum equi saltem ascensor, etiam cum nullum actu habeat mancipium, potentia tamen, certò semper copiam peculij eius habere se praesumens, promittit in contractibus creditori cuilibet numeraturum se ad certum diem pro vestibus, armis, & equis viuacioribus, viuaces etiam, verùm non equos, sed homines, eos q́ue sanguinis nostri. Et statut huiusmodi pro[missis]\11\missis eorum securè, perinde ac si in viuarijs, & cortibus suis reclusos semper habeant illi homines nostros. Vnde Iudaeus quidam ibi in Taurica ad portam eius, vnicam illam, teloneo praesidens & innumeram semper hominum nostrorum captiuorum multitudinem importari illuc cernens , quaerebat ex nobis vtrum ad huc homines in regionibus nostris supersint, nec ne, & vnde hic tantae mortalium copiae. Est autem id ipsum facultatum genus latrunculis illis in promptu semper, nedum in commercium quod libet ad exteros, sed domi, etiam, & saeuitiae eorum perferendae & ludicris.
[Captinorum conditio.] Crebri enim ibi ex miseris ipsis viti robustiores, si non castrantur, auribus tamen & naribus mutilantur, genis & frontibus cauteriantur, pedicisq́ue & neruis compediti angariantur, interdiu laboribus, noctu carceribus, prętenuiq́ue fouentur cibo morticinae, eiusque putridae, vermibus scaturientis, canibus etiam abhorrendae carnis.
[Foeminae.] Foeminae verò teneriores in lasciuijs habentur, & quaedá conuiuijs etiam adhibitantur hilarandis, psaltui, fidicinatui, gesticulatuiq́; artificiosè ed octae. Quae liberali forma ex nobiliore gétis nostrę sanguine raptę, adductantur Thalasio & paradisicolae illi.
Ité & alia spectanda aguntur ibi cum eo hominú genere. Quando videlicet venum producuntur, miserabiles ipsi, in frequentius ducuntur forum, seriatim, velut grues in auolaru digesti & decimatim collis concatenati, venundanturq́ue decadibus integris sub manu & voce licitatoris, qui auctionando, enumciat vociferans, noua esse mancipia ipsa, rudia, non callida, recens capta, ex populo regio, non Moscouitico. Nam Moschorum genus, ut dolosum & fallax, ita vile habetur illic in mancipijs. Taxatur autem sagacius hoc mercimonij genus in Taurica, careq́ue emitur per mercatores externos, venundandum ab eis pluris, vlterioribus, atrioribusq́ue, Sarracenis, Persis, Indis, Arabibus, Syris, & Assyrijs. Quiliber namque illorum, auide appetunt captiuas hinc in coniugia, citra tamen vim tunc & iniuriam, sed iuxta normam perscriptam desuper à Domino Deuter. 21. [Solymani vxor mater Amuratis. 3.] Quoniam & imperatori Turcarum moderno, vxor apud cum gratiosior primogeniti eius post eum \12\ imperaturi genitrix rapta est ex prouincia nostra. Atque Precopensis Sapkirei, procreatus ex Christiana, & in coniugio habet nunc Christianam. Et omnes tyrannorum illorum ministri, spadones, scribae, caeteriq́ue artifices, & milites praecipui laniczari, qui jam inde à pueritia arte & disciplina militari instruuntur, & ex quibus tandem Duces leguntur & Barones, de nostro Christiano sanguine fiunt. Et proinde quando emuntur ibi mancipia, inspectantur tunc eorum, ne dum promptiora membra, atque dentes, ne rari sint neu decolores, verùm abditiores etiam perscrutantur corporis partes. Et vbi quis deprehenditur naeuus, tuber, cicatrix vel aliud Iatens vitium seu defectus, sequitur tum redhibitio. Atque in tanto etiam indagatu ementium, adstruunt nihilominus eis imposturam, sistendo illecebras vafri proxenetae & mangones. Quos enim habitiores in gregibus captiuorum nanciscuntur, pusiones, & puellas, non eos vulgo producunt, sed lautius ad inducendam saginam curatos, redimitos serico, fucatos pigmentis, purpurisso stibioque, ad alliciendum quo pluris emantur. Nam interdum ibi pensitantur auro & ponderibus suis, emuntur formosiores, & illibatae sanguinis nostri puellae. Atque illico etiam vbi emuntur, reuenditantur identidem mancipia formosa, accutatius mangonizata aucto precio aut vsura momenti vllius lucri facta. Aguntur haec & in caeteris peninsulae illis vrbibus, in Caffa verò praecipuè. Contigit q́ue ibi quod globi miserorum illorum coemptorum aguntur ex mercatu ad naues rectà. Est enim contingens portum freti oportuniorem, situ suo insatiabilis illa & nefanda, nó vrbs sed vorago sanguinis nostri. Vbi igitur migratores illi ad consconsum nauium in littore consistentes viderent dolori esse, vicem suam nobis inspectantibus: [Captini ad Lituanos ovatio.] Vnus túc eorum notus & conterraneus mihi velut interpellatus, contractiore vultu nostro, respondens pro comitiua & me intuens; Non est iam inquit frater dilecte, quod doleatis excorribus nobis peregrinantibus ita: quamuis enim acerbú hoc & triste carpamus iter, relicto dulci patrio solo, migrantes eò, vnde nunquam redituri sumus [& quam-] \13\ & qiumais quanto longius à finibus patriae ab ducimur, tanto maiori in dies natiui soli flagremus desiderio: aequiori tamen iam sors ea ineuitata ferenda est nobis animo, quandoquidem non soli & non pauci simul gregales comitesq́ue sumus, & cum haud optatiore statu, caeteros remanere hic in Taurica videamus, consortes nostros, stigmaticos istos, notis compunctos, oris etiam deformatos specie; atque domi non lętiorem itidem experti sumus vsu venisse exitum, necessariis nostris, quos vidimus illic, obtrucidari, detruncari, auulsaq́ue eorum à corporibus membra & capita, iactari, corda quoq; in ignem spargi trementia, & pulmones exectos, dum exenteratis aluis illorum, tepidisq́ue ex intestinis, raptaret hostis truculétus exta haruspicijs, felles & biles vnguentis. [Haruspicia.] Quanquam autem & nobis praestitisser multo, si illa ac etiam alia quantum cunque crudeliora, vnà & semel perpessi occubuissemus apud lares manesq́ue pater nos, à cultu religionis & à sepulchris maiorum non abstracti, corporibusq́; nostris felicioribus multo quàm nunc, etiamsi trunca iam & euiscerata discerpta fuissent & deuorata illic à bestijs: sed quia inuider nobisillud, prolixioribus his reseruans nos ludibrijs fatum insolens, cui parendum est, & iniustu eius non secedendum, iam minimè in rem nostram & anxietas haec, & commiseratio vestra, quin potiùs nobismet ipsis cauendum est, ne idem quoque vos maneat exitus, ne scilicet asportatrices has conscendatis etiam aliquando naues, & ne tota denique gens nostra, dispercuntibus ita crebrius indies alumnis suis intercidat. Id quod sum mopere sanè metuendum est, si eisdem quibus nunc estis, perseuer iueritis diutius esse moribus vestris perniciosissimis, trahentibus vos iugiterin exitium. Si itaque est tibi quicquam aut charitatis in patriam, aut fidei in Principem, aut saltem in Deum religionis: tuum quoque debet esse, eam periculi imminentiam, vt nunc perspectis hîc hominum conditionibus deprehendisti, detegere Principi, & quorum deniq; interest, quod vt sedulò facias, si non aliud, at religionis saltem ipsius Dei moveat te amor, per quem ad iurando te miseri nos affectum patriae & libertatis nunc tandem expertes obtestamur vt saltem hoc vltimum à nobis pignus amoris desidera haberet patria. Haec ille perloquens, & graue \14\ suspirans, tractus est in nauem, conscendente decade sua, carenata solida, & subducta in altum classe disparuit, relicto sic nobis elogio.
Finis Fragminis primi.
In sequentibus hunc tomis, nihil aliud Michalo, quàm de corruptis gentis suae moribus, quibus nullus sit perniciosior, primoq́, repellendus hostis, queritur, quos emendatos esse & optat & regirationes emendandi ostendit. Verùm nos omißis eiusmodi querelis, quae de nulla non alia etiam gente esse poßint, ea salsem qua ad magistram vita historiam pertinent, cognoscamus.
MOSCI & Tartari, longè sunt Lituanis inferiores viribus: sed superiores industria, frugalitate, temperantia, fortitudine, caeterisq́ue virturibus, quibus regna firma consistant, afferunt. Tartaris hae virtutes ista commoda vt gaudeant copia peculij nostri abacti, & statu temporum sic exigente, placentur annuis muneribus à S.Maiestate vestra, amici scilicet foederati, cum quibus antea quoque semper fuerunt Lituanis foedera. Iidem in equitatu sunt assidui, absque curribus bella gerunt, equis peregrinis abundant, vtbibus quas tutentur carent. Mosci quolibet vere ex Orda Tartarica Nohaiensi, permutatione vestium, & rerum aliarum vilium, multa millia equorum bello aptissimorum accipiunt. Turcae Thraces immittunt nobis magno pretio equos partus vltimi, senes, laboribus exhaustos, morbis occultis obnoxios: [valen-] \15\ valentes verò, aut ipsa arma vendere Christianis, religio ipsis est acscelus. at maiores nostri contenti erant domi suae natis cantherijs: parati semper ad bellum cum lanceis, clypeis, loricis & refertis farre culeis. Heroidae Lituanicae vei templum vel conuiuium accessurae, senis vel octenis eiusdem coloris pilentis, id est, rhedis pensilibus vehuntur: totidem que homines loris vinctos Scythatrahens, euadit impunè. at Tartari equorum ditissimi, ne Principis quidem suae vehiculo iungi patiuntur equú. Tut cae aliiq́; Saraceni accessuri die quolibet quinquies in fanum ad orandum, excalceant se lauantq́; frigida, etiam pudenda membra. iidem atque Tartari, Moscouitae, Liuones, Pruteni, consulentes parsimoniae iugiter retinent vniusmodi vestitus, quos nos & pretiosos & vatios habemus.
Tartari tunicas habent absque plicis & rugis longas, equitanti dimi cantiq́ue commodas, leues & pileos albos acutos non ad fastum paratos, quorum eminentia atque nitore in agminibus, licet minimè galeati esse soleant, apparent illustriores, & hostibus formidandi. quas technas Mosci quoque imitantur, hi verò ex ouili lana fiunt, & saepè abluti diu durant, uno emti grosso.
Etsi Mosci soli, Sobolis aliarumq́; ferarum genere abundent: tamen vulgò Sobolos pretiosos non ferunt. Sed missos in Lituaniam, molles mollibus, aurum pro eis auferunt: gestantq́ue in lacinijs galerorum suorum cilicinorum laminas aureas, & gemmas pretiosas. quibus nechumor, nec sol, nectinea, vt Sobolis, nocer.
Finis Fragminis
secundi.
AROMATIS adeò abstinét, vt & in epulis paschalibus contenti sint his condimentis, sale lutulento, synapi, ailio, caepis, suaeq́ue telluris fructibus, non solùm vulgus, verùm etiam optimates, & summus dux illorum, arcium nostrarum ereptor, quas iam 73. enumerat iactanter.
In mensa Principis conuiuali, inter aurea vasa & vernaculas dapes, non nihil quidem piperis, non tamen cocti in trullis seorsum apponitur, sed à nemine attingitur. at Lituani opiparis & exoticis vescuntur cibis, vinum varij generis bibunt. vnde morbi varij. caeterùm Mosci, Tarcari & Turcae, licet regionum viniferarum possessores, tamen vinum non bibút, sed Christianis venditum, neruos belli pro eo comparant. persuasi se Deo praestare obsequium, si quouis modo extinguát sanguinem Christianum.
[Aqua amara.] Tartari, Precopenses itidem aromata auersantur, viuuntq́ue potu lactis & aquae putealis, quae in ambitu Tauricae campestri, rarò inuenitur non amara, clara autem rarius, nisi in visceribus terrae, profundissimè quaesita. Progenitores nostri cibos potusq́; peregrinos vitabant. Sobrij & frugales, omnem suam gloriam in re militari, voluptatem in armis, equis, famulis numerosis, & qualibus Mars gaudet, duris strenuisq́ue ponebant. & cùm exteras gentes arcerent sua à mari vno ad alterum prolatarent, vocabantur ab hostibus Chorobra Litvva, i. ferox Lituania. Nullum est in oppidis Lituanicis opificium adeò frequens, vt coquendae ex siligine cereuisiae, & aquae ardentis. Sequuntur hae potiones in bellum euntes, & ad sacrificia Missalia confluentes. quibus homines domi assueti, simulatque insolitum sibi aquae potum in militia attingunt, torminibus & dysenteria pereunt. Rustici omissa agricolatione, in cauponas conueniunt. Vbi dies [& no-] \17\ & noctes pergręcantur, vrsis etiam arte cicuratis, vt potantes sua delectent ad cantum vtricularij saltatione. Vnde fit vt facultatibus consumtis, fames sequatur homines, ad furta & latrocinia convertantur, adeò vt in vnaquaque Lituanica regione, intra vnum mensem, plures propter haec facinora capite plectantur, quàm centum & ducentis annis per omnes Tartarorum & Moscorum ebrietatem vetantium prouincias. [Pana vinipotorum.] Certè apud Tartaros, qui modò vinum gustauerit, is & octoginta fustuarijs ictibus percutitur, & totidem nummis multatur. In Moscouia verò nusquam est taberna potatoria. quòd si apud aliquem patremfamiliàs vel gutta sycerae deprehendatur: huius tota domus diruitur, fortunae consiscantur, familia atque vicini eiusdem vicus vapulant: ipsemet verò in perpetuum carcerem detruditur. In viciniam ideò saeuitur, quòd sit eo infecta contagio, & nefandi con scia criminis. [Bibacitas Lituanoru.] Nostros verò, non quidem magistratus, sed ipsa intemperies perdit potatores, auc mutua arma inter potandum enata. dies ab aquę ardentis potu inchoatur. vinú vinú adhuc in lectis clamitantes. bibitur deinde idem virus à viris, foeminis, iuuenibus in plateis, foris, secus vias, quo infecti nihil post agere possunt, quàm dormire, ac qui huic malo semel assuefit, in eo crescit potandi continenter cupiditas. Nec Judaei nec Saraceni quenquam è suo populo patiuntur perite egestate, tanta inter illos charitas viget: nec quisquam Saracenus cibarii sui edere vllum frustum audet nisi id prius comminutum & commistum fuerit, vt vnicuique praesentium cibus cedat eadem quantitate.
Abstinentibus autem ebrietate Moscis, oppida illorum celebria sunt varijs & assiduis artificibus, qui mittendo nobis crateres ligneos, & baculos ad fulciendum gradum infirmis, senibus ebriis, ephippia, framęas, phaleras & diuersa arma, auro nos spoliant.
[Seruitus Moscorum.] Antea Moscouitae in eiusmodi seruitute Tartarorum Zauolhensium fuerunt, vt dux illorum inter caeteraseruitia vnicuique Caesaris legato, & census exactori quotannis in Moscouiam venienti, prodiret obuiam extra oppidum. & tenens manu sua equi eius habenas, pedes equitem ad regiam deducebat. Sedenteq́ue legato in solio Ducali, ipse genibus flexis Iegationem au-\18\diebat. Ideò & hodie Zauolhenses & ab his orti Precopenses ducem Moscorum appellant suum cholop, i. rusticum. Sed praeter causam. Nam se suosq́ue ab hac tyrannide Iohannes auus huius Iohannis Basilii, qui hodiererum gubernacula tenet, redacto populo ad fobrietatem cauponisq́ue vbique interdictis vindicauit. quin sub iectis sibi Rezani, Tvver, Susdal, Volodovv alijsq́; finitimis Comitatibus ditionem suam protulit. [Moscus Lituanis multa adimis.] idem etiam, Casimiro rege Poloniae & Duce Lituaniae in Prussia contra Cruciferos pro regni finibus pugnante, populoq́ue nostro in luxum prolapso, ademit suoq́ue adiunxit patrimonio Lituanicas prouincias Nouohrod, Pskovv, Sievvier, & alia, heroum sanctorum catalogo à suis adscriptus, liberator & auctor patriae. nam & metropolim suam, arce lateritia, & regiam lapidibus arte Phidiaca sculptis, inauratis quibusdam eius sacellorum cacuminibus decorauit. Sic & genitus ab eo Basilius eadem vsus sobrietate atq́ue disciplina morum, anni millesimi quingentesimi decimiquarti vltima Iulii ademtam nobis perfidia Michaelis Hlinscij atcem & prouinciam Smolensco, addidit suo patrimonio. Vnde Moscvvam metropolim suam auxit, condito in ea vico Nalevvki, opera mercenariorum nostrorum militum indito ei in opprobrium gentis nostrae ebriosae cognomine. Naley enim Infunde significat. Similiter huius natus qui nunc regnat, ersi atcem vnam ad nos amisit: tamen interea intra regionis nostrae fines tres arces condidit, Sebesz, Velisz, Zavvlocz. nullare cedit Tartaris, quorum olim seruus fuit, ita suos habet sobrios: tuetusq́ue libertatem non panno molli, nec auro splendido, sed ferro: tenetq́; gentes suas in armis, munit arces perpetuis praefidijs, pacem precariam non curat, vim vi repellit, continentiam Tartaricam continentia populi sui, sobrietatem sobrietate aequat, artem arte Vitoudum heroem nostrum imitatus elidir.
IVSTICIA quoque praestant nobis Tartari. [Ratio iudiciorum Lituaniora.] nam reddunt vnicuique statim quod ipsius est. apud nos verò capit Iudex decimam partem rei iudicatae, ab actore innocente, quae iudicis merces appellatur Peressud. quae ilico in tribunali soluenda est. Cùm autem de minima fundi agitur particula, non decima datur, sed licet non fuerit tanti pretij res iudicata, centum grossi; quorum vnus duos cruciatos nummos Germanicos valet, cum dimidia cruciati parte. maioris verò decimam capit semper, summae bonorum totius, quantacunque deducta fuerit in litem.
Ex iniuriarum autem personalium & violentiarum vt cunque insimulatarum causis, capit à reo ratione multae, tantum quantum adiudicat actori. adiudicat autem propter tanta sua lucra actori, apertè etiam calumnianti fauens, pro offensione eius qualicunque, mari sexagenas grossorum vicenas, foeminae quadragenas, pro damnis verò realibus quicquid calumniator peierans asseruerit, centenas & millenas, etiamsi ne vnam quidem sexagenam valere appareat tota eius substantia. Et pro homicidio, non iuxca legem diuinam vt sanguis sanguine vindicetur, sententia fertur, sed pecuniatia fit, cum decimis magistratus. Quocitca frequentia hîc committuntur parricidia. Et licet actor ingenuus in causis iniuriarum victoria poticus, placetur à reo mollibus verbis: at non iudex. is enim semper pecunias haurit, ab hoc multitias, ab illo decimarias. \20\
Capit & decimas à pragmaticis sanctionibus & transactionibus. In criminalibus verò causis, non decimam sed totum capit; quicquid furtiuum aut latroni ademtum deprehenditur penes aliquem, qui eius prouentus appellatur Litze. Quando autem res ipsa furtiua penes furem seu euictorem eius, portanda est ad alium iudicem: valorem eius integrum capit prior iudex. ita vt necessum sit apud nos repetenti rem suam surreptam, impendere in magistratus plusquam res ipsa valeat: quapropter multi id cernentes sua iumenta furtim abacta, aut vierepta, non audent litem propter ea intentare. Fur etiam in recenti crimine caprus, non à magistratu loci illius in quo deliquit aut captus est iudicatur, sed per multa viarum discrimina, ducitur iudicandus, ad suum dominum, interdum ad talem in cuius domum furta inferebat. quamobrem securè furta committuntur. At apud vicinos nostros Tartaros & Moscos, iurisdictio in omnes baronum & nobilium sub ditos, tam in ciuilibus quàm criminalibus causis, non priuato cuiquam, sed publico ordinarioque competit magistratui, eidemq́ue sobrio, & simul cum aliis habitanti, nostri autem & singuli seorsim, & bibentes id agunt, remotis arbitris & restibus, vbi quiduis parrare licet. Capit etiam praeses apud nos praeter scelus, 12. grossos à iumento, quod quis rapit, & appellans erraticum, trahit illud ad stabulum curiae. Sic & ab homine eriam immeritò in carcerem detruso, totidem exigit grossos. praetendens ea stipendia iure sibi, & carceris & stabuli ratione deberi. Famulus quoque iudicis executor sententiae, capit decimam rei iudicatae partem. quin etiam citra iudiciarium strepitum, accipit decimam debiti crediti, seu depositi, quantumcunque liquidi, etiamsi minimè eat inficias. Et Notarius decimam pene pro litteris diffinitiuis, ac pro qualiber opera sua exigit aliquid: pro solo citationis sigillo ad causam unius grossi, quatuor, & quò carius omnia vendantur, necesse est citationem geminam, eamq́ue sigillatam & manu protonotarii subscriptam esse, quod interdum antequam sit, notario in aliis occupato, elabitur non citatus reus, vt eorum natura est fugere. Capititem alius iudicis apparitor Wisz, [diem] \21\ diem reo dicturus, in causa vel minima, siquidem Palatini fuerit, grossos quinquaginta, si vicarii eius, 30. si regius, vel se eum fimulat, centum. Capit tantundem alter, id est, 100. vel 50. vel minimum 30. isq́ue Deczki dicitur, qui reum accersit & ad causam cum citatione ducit, item satelles tantundem rapit, qui à contestata lite, ad. testes sistédum examinandumue, aut ad agrum pratumúe ab aliena pecude proculcatum aut depastrum, seu ad aliud minus damnum videndum delegatur. Si pauper tantam pecuniam non habuerit, iumentis spoliatur. Iniquum & hoc, quod pauper aliquem è magnatibus citaturus, non inuenitum vel maximo praemio apparitorem. Nec hoc minus iniquum, quòd vicinus meus potentios eiusdem mecum pagi haeres, alterius sit fori: nec tam facilè ut ego, citatur. Et quòd appellationis remedium sublarum sit nobis, enormi poena apposita, vt est in stat. Lit. dist. 6. art. 1. Prohibita etiam contra potentes Vadia quae tenuibus sunt arma & quasi scuta ad protegendum. Ad hoc qoicunque in testimonium nominantur, quibuscunque in causis, praeterquam in limitaribus, iniurati fidem plenè faciunt, solo quaestu falso testificandi viuentes. Librum publicum ad referendas in eum venditiones & alia prae[?] priuatae schedas, non habemus. Reus, etiamsi manifestus fuerit rerum alienarum raptor atq; violator, non tamen ante ad iudicium accersitur, quam post menstruum à citatione spatium. Ad haec dum iumentum quod 50. vel 100. grossis valeat, mihi eripitur, summa agriculturae opportunitate, ego raptorem citare in iudicium nequeo, donec prius citaturo eum satelliti soluero id integrum quod raptum valet, cùm deinceps non solum solutio expensarum me non sequatur sed nec reum de re ablata in iudicium trahere, nisi post menstrua quaedam interualla liceat.Itaq; inluria affectus aut totum raptori permittit, aut vi vel fraude par refert.
Tempore promulgationis legum Lituanicarum bos valebar 50. grossis, vacca triginta. quae pretia nunc magia creuerunt. [Forum Polonicus.] At inalijs regis Poloniae ditionibus, nec tantae iuduciae patent reo, nec sumptus tanti ad citandum requiruntur. Sed apparitor conducitur ad citandum reum dimidio grossi. & diploma regium, quo quis citatur, absque chirographis protonotariorum valet. \22\ nec adeò magno venit pretio, imò gratis dari inbetur edicto regis Sigismundi in Stat. Polonicis Piotrcouien sibus anno Domini 1511. & iudex à re iudicata eriam maxima non decima parte illius, sed duobus vel ad summum quatuor contentus fit grossis nostris minoribus, qui valent 8. cruciatos Germanicos. apud nos decimarum rei iudicatae ter geminarum causa, Iudex suae causae fit iudex: & velut hamo escam habente captus, trahitur semper ad condemnandum, obscuris etiam partium iuribus. Etiam Ethnicorum leges prohibent mercedem iustitiae. quae ad nos immigrauit ante pauca lustra, ex ambigua consuetudine, opera procerum primorum, leges vsibus suis accommodantium, quibus vigentibus nemini licet possidere quidquam quod non obnoxium sit magistratui. verbi gratia: Cùm aliquis aut mihi infensus, aut iudici fauens, commodumq́; procurans, pecuniam meam rapit, seu mutuum depositumúe creditum retinet, aut fundum occupat meum: ego nihil horum recuperate possum ab eo, donec prius dedero iudici & familiaribus eius decimas, & alios prouentus amplos, in quos totam pecuniam meam breui abire necessum est, si iterum semel vel bis idipsum negocii probus ille iudicis amicus mihi palam facessiuerit. vbi verò furto, aut vi palliata, iudicis emissarius aurum, argentum aliaúe mea surripit, haec deprehensa transeunt ad praesidem. Ecce iustitiam Serenissime Princeps in patrimonio tuo, reddentem vnicuiq; quod suum est, en iura sancta.
[Iudices tantum duo.] Tametsi verò duo ex optimatum numero Palatini in omni Lituania fungantur iudicum munere, locis non ad modum disiuncti inter se, verùm hi qui sufficere possunt, vt tam numerosi populi & tantarum prouinciarum lites diiudicent? praesertim cùm iisdem curae sit respub. vt voccntur voiuodae, id est, belli duces. quo fit vt occupati multitudine & publicorum & priuatorum negotiorum, diebus festis, nempe cùm sunt liberiores à negotijs, de litibus cognoscant. Sed id etiam mali accidit, quòd non habeant certis locis tribunalia. Saepe sunc 50. amplius milliaria quaerendi iustitiae consequendae causa, ab affecto iniuria. eunt miseri homines à finibus Samagitiae & Liuoniae, vsquo ad terminos Masouiae & Moscouiae, persequentes [iudicem] \23\ iudicem ordinarium. Ad hoc habemus quotannis 40. dies recolendae dominicae passioni, ieiunio, orationique dicatos. quos litibus attentius prosequendis transigimus. Habent ij Voiuodae suos vicarios, qui itidem curato bene corpore, pro tribunali sedere inter conuiuiorum strepitus solent parum gnari iurispriudentiae, sed in suo Peressud emulgendo accurati. at Moscouitae gloriantur se à nobis leges sumpsisse Vitovvdinas, quas nos iam contemsimus, à Tartaris verò arma, vestes, & rationem bellandi absque curribus, exoticis cibariis & potionibus.
MOSCOVITAE irati imprecáturali cui suorum, vt fiat Romanae siue Polonicae religionis. adeò eam exosam habent. Gymnasijs literariis, dolendum, caremus. literas Moscouiticas nihil antiquitaris cóplectentes, nullam ad virtutem efficaciá habentes ediscimus, cùm idioma Ruthenum alienum sit à nobis Lituanis, hoc est, Italianis, Italico sanguine oriundis.
[Lituani ad Italis orsi.] Quod ita esse liquet ex sermone nostro semilatino, & ex ritibus Romanorum vetustis, qui non ita pridem desiere apud nos, videlicet excrematis humanis cadaueribus, auguriis, auspicijs, alijsq́ue superstitionibus, adhuc in quibusdam locis durantibus maximè cultu AEsculapij, qui fub eadem, qua olim Romam ab Epidauro commigrauerat, serpeatis specie colitur, & in veneratione habetur. coluntur & sacti penates, mares, lares, lemures, montes, specus, lacus, luci. Sed nec admodum diu sacer ille perpetuusq́; qui cremandis victimis Romanorum Hebreorumq́; more fouebatur, extinctus est per baptismatis vndam vgnis, id est, ignis. [Verba Lituanica.] Etenim & ignis, & vnda, aer, sol, mensis, dies, noctis, ros, aurora, deus, vir, deuir, i.e. leuir, nepotis, neptis, tu, tuus, \24\ meus, suus, leuis, tenuis, viuus, iuuenis, vetustus, senis, oculus, auris, nasus, dentes, gentes, sta, sede, verte, inuerte, peruerte, aratum, occatum, satum, semen, lens, linum, canapum, auena, pecus, ouis, anguis, ansa, coribis, axis, rota, iugum, pondus, culeus, callis, cur, nunc, tractus, intractus, pertractus, extractus, merctus, immerctus, sutus, insutus, versus, inuersus, peruersus, primus, vnus, duo, tres, quatuor, quinque, sex, septem, & pleraque alia, idem significant Lituano sermone quod & Latine. Deuenerant verò in haec loca maiores nostri, milites & ciues Romani, missi olim in colonias, ad arcendum à suis finibus gentes Scythicas. seu vt certior fert opinio, sub C. Iulio Caesare appulsi, Oceani aducrsis procellis. Nempe cùm is Caesar, vt scribit Luc. Florus, victis Germanis & in Gallia caesis, Rhenum proxima parte Germaniae domita superans, ac deinde Oceano in Britanniam disiecta tempestatibus classe, parum prosperè nauigaret, delatae enim naues maiorum nostrorum ad litus, vbi nunc est arx Samagitiae Ploteli, credútur egressi in terram. Quin & nostro tempore peruenerunt naues quaedam transmarinorum in illud idem litus. Vbi nostri progenitores laborum & periculorum maris pertaesi, & captiuis tam viris quam foem inis onusti, coepere in tabernaculis ad focos, more militari, adhuc in Samagitia durante, vitam degere. vnde vlterius progressi, subegerunt vicinos populos laczumgos, deinde Roxolanos seu Ruthenos, quib. tum vt Moscis dominabantur Tartari Zauolhenses: & singulis Ruthenorum arcibus praesidebantij, qui appellabantur Basskaki, è quibus exacti sunt à parentibus nostris Italis, qui postea Litali, deinde Lituani appellati sunt. Tum innata fortitudine, populis Ruthenicis, regionibus arcibusq́; è Tartarica atq, Baskakorum seruitute ereptis, ditionem suam à mari Samagitico, quod Balteum dicitur, ad pontum Euxinum vbi ostia Borysthenis, & ad fines Valachiae, alterius Romanorum coloniae, & terras Voliniae, Podoliae, Kijouiae, Sievvier, atque campestres regiones vsq; ad terminos Tauricae, ac Tovvani traiectú Borysthenis, omnia occupanpando, & illinc aquilonem versus ad vitimam & proximam metropoli Moscouiae arcem Mozaisco, ipsa quidem exclusa, sed Wiazmam, Dorohobusz, Biela, Toropetz, Luki, Pskovv, Noui[horod,]\25\horod, omnibusq́ue citerioribus arcibus & prouincijs inclusis protulerunt. postmodum amplificata sic virtute militari ditionesua, diadema quoque cum nomine regio obtinuerant Principi suo Mindavvgo, sacri baptismatis charactere insignito. Sed extincto illo rege, etiam nomen regium atque Christianum interierat, donec rursum vicina nobis & Christiana gens Polona, ad sacrum baptisma & regale fastigium anno Christi 1386. inuitaret feliciter hic dominantem proauum Sacrae Maiestatis vestrae, diuú Wladislauum, Lituanicè Iagelonem nuncupatum, quò virtus duarum gentium confinium consociata fortior foret in reprimendo communi Christiani nominis hoste. Quam in regionem confluxit ex alijs prouincijs omnium pessima gent Iudaica, iam per omnia Podoliae, Voliniae & alia fertiliora oppida aucta; perfida, callida, calumniatrix, quae nostras merces, monetas, Syngrapha, Sigilla adulterat, in omnibus emporiis victum Christianis praeripit, nullam artem praeter imposturas & calumnias exercet: ex progenie Chaldaeorum natio pessima, vt tradunt sacrae literae, ad ultera, peccatrix, infidelis, nequam, peruersa.
PRAESTANT nobis Tartari non solum frugalitate & prudétia, verùm etiam dilectione proximi. conseruant enim societatem inter se & beneficentiam. [Serui Lituanici.] seruorum quoq; iustam habent rationem, quos non nisi alienigenas habent. & licet aut bello aut pretio quaesitos, tamen vltra septennium non retinent. iubente id Scriptura Sacra Exod. 21. at nos nec bello nec pretio acquisitos, nec exteros, sed nostrae gentis & religionis, orphanos, egenos, coniugijs ancillarum irretitos, tenemus in seruitute perpetua. abutimuiq́; authoritate in eos nostra, dum eos cruciamus, mutilamus, necamus absq; iudicio legitimo, ob quamcumcunq; suspicationem. Contra apud Tartaros & Moscos nulli magistratui licet necate hominé, licet in crimine manifesto, praeterquam metropolitanis iudicibus: idq́; in metropoli. at apud nos pet omnes vicos, villas, sententia vulgo fertur in homines. ad haec ex solis saltem subditis nostris oppidanis inquilinis, aratoribus pauperrimis, stipendia in defensioné reipub. exigimus, dominis fundorum pręteritis, cùm tamenij plura percipiant ex suis latifundiis, agricolationibus, pratis, pascuis, hortis, oleribus, pomarijs, syluis, nemoribux, melle, venatione, cauponis, officinis, mercatibus, teloncis, naulis, portorijs, lacubus, flummibus, stagnis, piseinis, molendinis, pecorum gregibus, seruorum ancillarumq́; laboribus, magis autem procederet bellica expeditio & tributum in eam, quod fit viritim, si inchoata fundorum agrorumq́; omnium tam nobilium quàm plebeiorum aequalis dimensio absolueretur, qui enim maiores agros haberet, plus contribuerer. \27\
TARTARI suas mulieres in abditis semper tenent locis. nostrae verò circumeunt domosociosae, coetibus virorum se miscendo, vestitu ferè virili. vnde nascitur libido. iidem repieturi incolis terram quae ad inhabitandum creata dicitur, & genus humanum ad laudem Domini propagaturi: praeterea cùm non omnis mulier foecunda sit, nec quolibet mensis tempore atringenda à viro, neque semper ad concipiendum apta, & concepto semel foetu, non sit interim cognoscenda, quippe cùm prolis gratia non libidinis accipiatur vxor. & vnico congressu concipiat foetum interdum non vnicum, vt patet in Thamar & Rebecca: propterea inquam Tartari tantùm seminis virilis vigorem considerantes, neue illud praeter opportunitatem effundatur cauentes: sequuti ducem naturam, atque laudabilem priscorum hominum, de quibusin Biblijs, consuetudi nem, plures simul singuli vxores habent. [Polygamia Tartaroris.] Ex quibus coniugijs vires contra nos maiores acquirunt, numerosas filiorum & affinium copias consequuntur, & vxores, quantò plures, tantò sui amantiores habent, faustisq́ue fruuntur matrimonijs. nec sponsarum magnas dores quaerunt, nec formas nec inclytas familias. adeò vt summi principes ex captiuis emptitiis coniuges sumant.
Caeterùm nostri contra morem priscorum, sanctorum q́ue hominum, & belluarum naturam, honor sit pijs aurib. nonnunquam plures ad vnam accedút foeminam, nullum hinc nec prolis nec affinitatis, neque vllius amicitiae fructum sperantes, nec Deum verentes. dotes quaerunt, formas spectant, quibus sibi foeminę obligant & deuinciunt viros. [Vxores Lituana.] superbiores fiunt, & id studét vt non tam integrae quàm pecuniosae & formosae habeantur, etsi \28\ fictis nonnunquam pecuniis, pictis faciebus. id quod latius in populo nostro patere coepit, postquam promulgata est nobis lex Stat. Lit. dist. 4. arti. 7. concedens pro dote mulierib. certas haereditatum partes. vnde insolentes factae, subinde virturtem negligunt, tutoribus, parentibus, maritis immorigerae siunt, & viuentibus immaturam machinantur mortem, haec multitudo vxorum facit vt vicini nostri Tartari Precopenses toties à nobis ad internecionem caesi, rursum repullulascant. nec ita pridem in copijs Oslam, Soltan fuerunt collectanei eius, cuiusdam Omeldesz 40. filij simul, robusti vno anno & mense fortassis, ex vxoribus & pellicibus earum procreati. quae cohors 40. [40. Fratres.] fratrum germanorum conspicua fuit. & hic apud fluuium Vaka villa Tartarorum frequens est, antiquitus 40. Tartarorum, id est, fratrum appellata. Mercandarum sponsarum morem, qui est apud Tartaros, pater fuisse etiam apud Israelitas, Genes. 29. &: Reg. 18. quemadmodum & in nostra olim gente soluebatur parentibus pro sponsis pretium, quod Krieno à Samagitis vocatur. Sed nunc mancipamur dotibus vxorum, & serui propter eas efficimur quaerentes magnificas affinitates.
Nec Tartari nec Mosci vllam permittunt mulieribus libertatem. Ac vulgò id dicunt: Qui mulieri libertatem concedit, is fibi eam adimit. non sunt sui iuris apud eos. apud nos verò quaedam multorum virorum capitibus dominantur, possidentes pagos, vrbes, tractus, aliae vsu fructuario, aliae haereditario iure. qua dominarus libidine degunt sub praetextu virginitatis aut viduitatis effraenes, & subditis molestae, alios odio prosequentes, alios amore coeco depereuntes, ac extollentes, cùm morte amarior dicatur esse mulier, & nihil fit peius ita eius, Ecclesiast. 7. & 25.
[Foeminae ??.] Et cum imperium muliebre satis turpe fit, etum intra penetralis priuarae domus, tamen apud nos tenentur ab eis arces finitimae regionibus Moscorum, Tartarorum, Turcarum, Valachorum, non nisi cordatis credendae viris. non iniuria igitur progenitores S. Maiestati V. libetratem licentiam que hanc haereditatum non permittebant malieribus. sed [eas] \29\ eas nuptui tradebant, suo non illarum arbitrio: non opibus, nec genere, sed virtute nobiliorib. viris, qui se nobilitabant profundendo in bello & suo & hostium sanguine. itaque agasonib us etiam, qui se benè in re bellica gesserunt, dabantur hic heroidae vxores: vocati quidam Sakones & Sungailones.
QVIBVS pręmijs alij illecti, frequentes etiam ex plebe, fiebant boni milites, quibus fulti progenitores S.Maiestatis V. longè lateq́; ditionem proferebant suam, ita vt etiam nunc in media Taurica & Moscouia alijsq́ue prouincijs cernantur vestigia maiorum Maiestatis vestrae: [Virtus antiquoruus Lituanoris.] appellantur enim ibi quidam Gediminei ac Vitovvdini valli, colles, putei, pontes, viae, fossae, statiua & moenia tormenris indigetum illorum quassata, alia verò baculis etiam Lituanorum obruta fuisse memorantur. sed tamen non torpore nec otio languebat patritia pubes, exercebatur assiduè in militia more progenitorum suorum Romanorum, non illi dum indiceretur bellum, aut grauem ab hoste iniuriam, aut temporis aestiui opportunitatem expectabant: sed vel ob priuatam, vel non admodum grauem subditis iniuriam factam bella faciebant, Moscorum metropolim Moscvvam nonnunquam circa festum paschatis attingebant, ibidemq́; cum hostibus supplicibus foedera iciebant. at nunc princeps illorum ferox nobis est, vtpote qui gentes suas exercet in assidua militia. non licet cuiquam inadigenarum domi semper sedere: Verùm alternis vicibus, excubandum est foris in praesidijs confiniorum. taxant hanc nostram supinam securitatem, hostes nostri Tartari, vsitato suo scommate, cùm nos post comessationes somno sepultos, hisce cum verbis inuadunt: Iohannes tu dormis, ego te vinciens, \30\ laboro. plures nunc nostrates ociosi milites in cauponis, mutuis caedibus quàm ipsi hostes, qui patriam nostram crebrò populantur, pereunt, qui exercendo se in campis cum sobriis solertibusq́; hostibus, in finibus Podoliae atq; Kiiouiae haberent copiam decertandi magis gloriosam, & ex tyronibus strenui milites ac duces euaderent, nec aliunde ad ea munia obeunda quaeretentur. Non contemnebant suos vernas, maiores Maiestatis vestrae, quos expedit ac necesse est pugnare fortius, ac mori pro legibus & patria. [Ludouicus occisus 1526.] Nec, si patruelis S Maiestatis vestrae Rex Hungariae Ludouicus, suos milites vernacuios peregrinis antetulisset, in expeditione contemptus, in praelio deserrus, in fuga conculcatus fuisset. Expertus est fidem suorum, auus & illius & Maiestatis vestrae diuus Casimirus, pugnans ad Choinicze in Prussia cum Cruciferis, vbi & militis & ducis boni fungens officio, turbats suorum acie, & labore & onere armorum lassus, equo saucio languente, confestim corporibus militum gentis nostrae circumseptus, alio conscenso, disiectis hostium agminibus periculo praesenti ereptus est. quod Mosci aemulati, nec armis exercét nec pecunijs ditant milites peregrinos, aliquando è regione excessuros: sed suos vernaculos iugiter perseueraturos fouent, curae habentes non stipendiorum, sed haereditarum illorum quantitates. nunc autem nostri milites ordinarij in confinibus, quamuis multò vberioribus & haereditatum fructibus & laborum, ac remissione censuum, alijsq́; militaribus gaudeant praerogatiuis: tamen haec stipendia contemnunt, permissa & armorum exercitatione & patriae defensione transfugis Moscouitis atq; Tartaris. pendimus quorannis munera Caesari Precopensi: Cùm tamen nostra Lituana & Samagitana pubes ad militiam vtilior esset, tam ferocitate naturali, quàm corporum robore, & perseuerantia in praesidijs constantiore. Sed neq; hoc considerant Summates nostri, senescere ocio ciuitatem, & corpora iuuenum salubriora fieri in militia quàm domi.
IN Lituania vnus homo decem occupat officia, caeteris ab administratione illorum exclusis. at Moscus aequalitatem inter suos seruat, non uni plura munia concedit. quin vnius arcis curam eamq́ue annuam, vel ad summum duorum annorum, duobus simul pręfectis, duobus notarijs committit, quae res facit vt aulici spe obtinendae praefecturae alacrius seruiant suo principi: & subiecti clementius habeantur à praesidibus, postea rationem reddituris, & in iudicium venturis. nam damnato repetundarum, ineúdum est cum iniuria affecto, plebeio etiam, duellum. [Duella Moscouitica.] & quamuis liceat incusato, alium loco sui ad certandum surrogare: tamen hoc succumbente, accusatus poenas luit. ita fit, ut minus crebrae audiantur in regia oppressorum querelae.
Quin & in re familiari, enitet solertia barbari illius. adeò enim nihil in ea negligit, vt & paleas, stipulas, stramen vendat. proseruntur in conuiuiis eius grandes paterae aureae & argenteę, stramineae cognominatae, id est èstraminum palearumq́; pretijs constatae. Habet & id commodi ex frugali praefecturarum dispensatione, vt quoscunque ad limites terrarum tuendos, ad negotia publica, legationes etiam longinquissimas obeundas mittit, haec ipsi non vllis sumptibus à principe acceptis, sed suis perficiant. Et siquidem omnia ex re ac sententia eius peregerint, praemiorum loco non praesentem pecuniam, sed has de quibus tam dictum praefecturas, ab eo accipiunt. quarum similes apud Romanos quoq; fuiffe Lucas in Actis cap. 24 testatur. Expleto inquit biennio, accepit successorem Felix Portium Festum. Econtra apud nos qui aliquo allegantur, quamuis nondum meriti, tamen abundè accipiunt ex aerario pecunias, licet pierunq; rebus infectis, reueniant. ijs per quorum possessiones iter habuetúr, graues, & equis dispositis quos podvvodas vocamus exhau-\32\stis. at in Moscouia nulli patet vsus talium equorun, quàm rabellatio publicae necessitatis causa praeproperè currenti, quorum veloci cursu, & crebra fessorum mutatione, (nam vbque locorum sunt eam ad rem pernices & integri,) nuncij perferuntur citissimè. In Lituania verò prodiga est diplomatum dandorum ad eiusmodi cursus Cancellaria Maiestatis vestrę Subinde delassantur Podvvodae priuatis aulicorum rebus vehendis. fitq́; tali defectu Podvvodarum, vt incauti inuadamur ab hostibus, aduentum illarum ab ipsis finibus, praeuertentibus. Sunt autem nonita pridem ab hoc ministerio exemptis, qui illud fundis ad hoc antquitus acceptis, praestare debebant, per omnes vias à regionib. Moscorum, Tartarorum & Turcarum ad Vilnam Metropolim nostram. quae illorum priuilegia, abroganda essent, vtpote nocentia publicae vtilitati. [Transfugae.] Transfugarum Moscorum crebrò ad nos venientium, magna iam est multitudo, qui exploratis rebus, & pecunia, fortunis, rerum morumq́; nostrorum cognitione instructi, liberè ad suos reuertuntur; dum hic sunt consilia nostra, clàm suis produnt. at apud Tartaros in mancipiis habentur: ab Liuoniensibus verò, licet nullas illorum terras occupauerint Mosci, sed perpetuae pacis vicinitatisque foedere coniucti ipsis sint, tales occiduntur. Porrò qui occidit, is vltra spolia caesi, capit à magistratu certam pecuniam. quippe patent Siracidi monenti, ne vnquam credas inimico tuo, ne status eum iuxtate, ne conuersus stet in loco tuo, quibus consilijs si & nos obsecundassemus, non arces neq; prouincias Seuerenses amisissemus. quibuscum defecerunt à nobis Mozaiski & Ossomacitz. hi enim secepti inopes, desciuerunt locupletes, aucti prouinciis administrationi suae creditis. [Mosci mali.] Est namq; hoc hominum genus dolosum, & persidum, nusquam syncera fide vel animo firmo. reuersi in patriam ducesq́ue sui facti, vastarunt audacius regiones nostras. Inter perfugas Moscos, qui intempestis noctibus homines Vilnae contrucidabant, & ex carcere suae gentis captiuos liberabant, fuit vnus presbyter qui cancellariae regiae clandestinè quaesita exempla foederum, decretorum, consiliorum, ad suum Ducem mittebar. alius Eucharistiam, de quadam virgine inter communicandum seruatam, causa magicarum pręstigiatum emit & cum [anno] \33\ anno 1529. omnis Vilna deflagraret, confestim hoc istud sagax & sceleratum genus hominum, principi suo indicauit. vbi in templo cathedrali divi Stanialai, plumbo tecti & fastigijs inauratis, multisq́ue vasis aureis, argenteis atque gemmis ornati, conflagrarunt antiqua vexilla, in victorijs acquisita Roxolanorum, Moscorum, Alemanorum aliorumque populorum circiter trecenta. noua 12. quae ibidem appensa erant, post victoriam de Moscis ad Orsam 1514. 8. Septembris, natali die Mariae virginis: Cùm caesorum & captiuorum octoginta millia essent. [Da Kiouie.] Est enim à vafro illo homine transfugae redeunti etiam inani & inerti constitutum praemium, seruo libertas, plebeo nobilitas, debitori obaerato absolutio, scelerato impunitas. Est nobis insignis arx & oppidum Kiouia. quae tamen vt aliae, negligitur, ex cuius promontotio multa alia videri loca, vulgatum est Roxolanorum prouerbium. Princeps aliarum arcium & prouinciarum, ad amnem sita, campestres & syluestres hinc inde attingens regiones, habet fundos adeò fertiles, & cultu faciles, vt duobus saltem arati bobus idq́; semel germinent copiosissimè, inculti etiam herbas proferunt, radicibus & culmis cibantes hominem: & arbores variorum nobiliumq́; fructuum, atque vites, vuae minimè agrestis racemorum granduim: labruscae vltro in ripis quibusdam pullulant. Quercus & fagi veteres, vetustate excauatae, examinibus apum & fauis, colore & sapore iucundissimis redundant.
[Forarum multitude.] Forarum in syluis & campis tanta copia, vt bisontes, onagri, cerui, tantùm pellium gratia mactétur. quorum caro ob nimiam abundantiam omnis abijcitur, paeter spinam dorsi pinguioris. damę, apri contemnuntur. Dorcarum ea via migrantium hyeme è campis in syluas, & aestate in campos, vt tunc singuli rustici millie occidant. Castores frequentissimi in ripis domicilis habét. Auium multitudo miranda, adeò vt pueri verno tempore repleant scaphas ouis anatum, anseram syluestrium, gruum, cygnorum, deiinde pullus earum referciant viuaria. Aquilarum pullos caucis recludunt pennarum causa, sagittis aglutinandarum.
Canes nutriunt carnibus ferinis & piscibus. nam incredibili multitudine turionum aliorumq́ue grandium piscium, ex mari sursum in dulces aquas ascendentium, scaturiunt amnes. quo-\34\rum aliqui aurei appellantur, Praesertim Pripiecz. qui certo quodam loco apud Mozir, ad ostia fluuioli Tur, recenti vnda ciontibus emanante, repletur quotannis ad Kalendas Martias, tanta piscium multitudine, vt hasta inter eos immissa haereat ac perstet recta, perinde si terrae infixa foret. tanta est piscium densitas quod nec ego crederem, nisi saepe vidissem hauriri illinc pisces absque intermissione, repleriq́ue eis mercatorum exterorum die vno mille circiter curtus, qui ad statum illud & anniucrsarium tempus illo conueniunr.
[Borysthenes.] Omnium autem qui ibi sunt flouiorum, & maximus & floctuosissimus est Borysthenes, immensam copiam non piscium tantum sed aliatum etiam rerum Kiouiae suppedirans. Cui ab Oriente supra Kiouiam iunguntur amnes Dessna, Siem alijq́ue è prouincia Sevvierienti & Moscouia. à Septentrione verò, Occidente & Meridie, illabuntur in eum Sos, Beresina, Prypiecz, Slorzesnia, Vssa, Teterevv, Rpievv, aucti, singuli flunijs, Vechra, Propascz, Iputz, Drutz, Bobr, Titvva, Pczit, Slucz, Oressa, Stir, Horinia, Piena, fluunt & alij multi de terris Lituaniae, Russiae, Voliniae & Moscouiae, deorsum atq; siusum, per quae omnia deuehuntur Kiouiam pisces, carnes, pelles, mel & sal ex lacunis Tauricensibus, Kaczibiciovv appelatis, vbi fingulae naves implentur sale emto denis sagittis.
[Tartarorum adulgatio.] Est etiam Borysthenes omnibus Maiestatis vestrae prouinciia ad arcendos incursus Tartarorum vtilis. Nam & nauigantibus eo, infra Cerkassi obstant quaedam limina vndecim locis, cerra habentia nomina. haec ardua & transuerfa cauribus asperis eminent. quae transiti nisi exoneratis nauibus non possunt, & propter excelsas & abruptas riparum rupes non potest accedi nec traijci, nisi quibusdam locis infra Cirkassi. ea appellantur Kerméczik, Vpsk, Hierbedeievvrog, Massurin, Koczkosz, Tovvany, Burhun, Tyachinia, Oczakovv. quae loca vel parua manu nauali obsessa, arcet à transiru maximas Tartarorum copias, Nam cùm tranant vt solent absq; nauibus, equis adoixi, & inermes & nudi: profligantur ab ijs qui armati, nauiculis proruur exinsulis, arundinetis atq; salicetis.
Sed vt habent Precopenses Borysthenem nostrum aestate sioi [infestum,] \35\ infestum, ita hyeme commodum, quia tunc sublata nauigandi opportunitate, securè greges suos extra fossam in eiusdem amnis insulis & salicetis pascunt. Ideò illum melle & lacte fluere dicunt. quippe qui supra per nemorosos & apiferos, infra per campestres & pascuos means agros. suppeditet accolis lactis mellisque copiá. proptereaij persuasum habent, colenda sibi esse foedera, & societatem seruandam cum magno duce Lituaniae Borysthenis Domino [Artes ad Borysthenem.] qui amnis totus à summo ad imum fluit, scilicet & oriens & occidens per terras ditionis vetustae Lituanicae, iuxta arces à me perlustratas, Viazma, Dorohobusz, Smolensko, Dubrovvno, Orssa, Mohilevv, Rohaczovv, Bihovv, Reczicza, Lubecz, Czornobil, Kiovv, Kanievv, Czerkassi & Dassovv, aliter Oczakovv. Vbi inuoluitur mari duodecim ostiis diuisos. quorum summitas dicitur Linien. [Ouidii.] Vnde haud procul ostia Dnestri, cognomen habent Vidouo, ab Ouidio poeta, qui ea in parte pontiexulasse creditur. Ita & Ilium seu Troiam quidam existimant fuisse in territorio Kiouiensi in campis fertilissimis, nemoribusq́; amoenissimis. Vbi cernuntur monumenta, extantibus adhuc multis ruinis, fornicibus, cryptis, pauimentis marmoreis, & magnorum murorum reliquiis: qui locus pridem desertus, sed ad habitandum commodissimus, vocatur nunc Torgouitza.
Mercimonijs quod; exoticis affluir Kiouia. Quidquid enim gemmarum, holoserici, auri filati, bombycis, thuris, thymiamatis, croci, piperis, aliorumq́ue aromatum ex Asia, Perside, India, Arabia, Syria fertur in Septentrionem, Moscouiam Plescouiam, Nouogardiam, Sueciam, Daciam versus, non alia certiore, rectiore, & magistrita via quàm ea quae à portu ponti Euxini, hoc est, ab vrbe Caffa, per portam Tauricę, & Tovvani, traiectum Borysthenis, & inde per campos Kiouiam ducens, antiqua & sulcorum suorum profunditare notissima est. [Iter mercatorum orientalium.] Solent enim illac crebrò proficisci exteri mercatores plerunq; mille numero, aggregati in cohortes Korouani appellatas, cum multis carpentis onustis & camelis clitellatis. à quibus insigne telonium antiquicus pendebatur progenitoribus Sacrae Maiestatis Vestrae, in traiectu Borysthenis ad Touani. vbi etiam hodie extat camera lapidea fornicata integra, quam & nostrates & Tauricani & Graeci, \36\ balneum Vitordinum vocant. aiuntq́ue excubasse ibi publics num Magni Ducis Lituaniae. qui telonium exigebat. quod si quis non soluisser, aut scortatus esse deprehensus fuisset, is confiscatis Kiouiae bonis omnibus, multabatur. quae lex Ossmmicz tvvo dicta, fraenandę salacitatis Saracenicae causa sancita, & multis seculis seruata, haud pridem antiquari coepit.
Quando verò mercatores duplicem Borysthenis traiectum fugientes, nec telonium Maiestatis vestrae pendere volentes, omissa via antiqua ducente per ditionem Maiestatis vestrae, à porta Tauricae deorsum digrediuntur, rectà se campis invijs in Moscouiam ad Putiul cómittentes, vel ex hac redeuntes, fit vt à quibisuis spolientur, etiam à latrunculis ibi oberrantibus.
Tum verò multa lucrantur Kiouienses Praesides, publicani mercatores, trapezitae, naucleri, vectores, lixae, caupones, nec antehac de hoc querebantur, aut Moscus, aut Turca, aut Tartarus. Verum & tum commoda percipiuntur ex his Korouanis, cùm imrerdum brumali tempore iter habentes per campos inuium aggeribus omnes obruuntur arq; suffocantur.
Ita cotingit vt tuguria Kiouiensia, alioquin satis superq́ue frugibus fructibus, melle, abundantia & carnibus piscibusq́; sorden tia redundent pretiosis fericis, gemmis, zobolis alijsq́; pellibus, aromatibus, adeò vt viderim ibi sericum quam vilnae linum, & piper sale viliu cesse. Est etiam foelix & celebris Kiouia hominum affiuentia, nam ad Borysthenem, & alios in cum influentes amnes, multa sunt oppida populosa, plures villae, quarum incolae iam inde à puero assuescunt natare, nauigare, piscari, venari: quorum alij; vel patriam potestatem, vel seruitutem vel laborem, aut poenas vel aes alienum caeteraue fugientes: alij lucri vberioris, lociq́ue celebrioris gratia, praesertim verno tempore, in eam appellunt. Cuius arciumq́ue infra eam sitarum experti delicias, nunquam deinceps ad suos redeunt: ac breui tempore red duntur exercitatiores, cominus vrsos, bisontesq́ue feriendo. quibus vitae periculis assueti, fiunt animo siores. proinde facilius ibi habetur copia bonotum militum.
[Vvlodimirus Moscorum dux, fit Christianus suis Anno 988.] Eadem suit Russiae Moscouiaeq́; ducum regia: in qua itidem Christiani facti sunt, quae nunc quoque Basilicas habet vetustas [è mar-] \37\ è marmore polito, & alijs exoticis materijs, sumptuosè aedificatas, plumbeis, aeneis, quibusdá etiá inauratis laminis tectas. Sunt & monasteria opulentissima, maximè quod Beatae Virgini Mariae consecratum est. id in suis cryptis & cuniculis subterraneis habet multa sepulchra, in quibus sunt cadauera integra & arida: quae cum sanctorum esse credantur, magna veneratione à Ruthenis coluntur. [Susperssitio.] nam quae ibi corpora sepeliuntur, eorum ab hocanimae saluae futurae creduntur. propterea omni praestantiori ex longinquis quoq, locis nobilitati, &, sumptibus & eleemosynis magnis sepulturae ibi quaeruntur. Seruat & Moscorum dux non paruam pecuniam, quam ex fundis eiusdem monasterij in suam potestam redactis, singulis annis colligit. Sed reddere ideo differt, quod hanc sedem, quae ipsi cordi est, magnopere expetit, stirpem se esse Volodimiri haeredis Kiouiae dictitans. non minus dolent illius homines, quod non possideant tam antiquam stem matum sanctuariorumq́; suorum cathedram.
Tot vrbis commoda, habent etiam sua incommoda. nam incolae eius haud tuti sunt à Tartaris, ex insidijs terminos eius attingentibus. tamen non tentant vi expugnationem illius. Est & aduenis periculum à febribus ex diurno somno, & piscibus atq; fructibus auidius sumtis, prouenientibus: equis autem eorum ex graminibus eluuie pisculenti Borysthenis infectis. [Locusta.] Segetes quoque saepe corrumpuntur à locustis, ex maritimis locis venientibus. Nascuntur ibidem ad aquas & in syluis, vt apum ita aliorum examina insectorum, sanguini infestorum, vt bruchorum, culicum, muscarum, potissimè à Kalendis Iulij.
RELIGIO seu lex est communis Tartaris cum Turcis atque alijs Saracenis, quae Iudaismum olet, & haeresim quandam Nestorianam. Deum vnicum & simplicem profitetur. Christum verò, sanctum Prophetam & iudicem mundi postremum, Virgine pura natum, sed non passum credit. Circumcisionem obseruat. Sed eam tam adulta aetate suscipit, qua Ismahel patriarcha illorum circumcisus erat. Orta autem haec secta proditur in Mecha oppido Arabiae, Anno salutis humanae pene sexingentesimo, suggerentibus eam Iudaeis, ibi post euersam Ierusalem degentibus, machinatione cuiusdam Sergii monachi & apostatae nefandi, in perniciem Christianitatis. [Mahomet legem fert Anno 621.] Ea edita per quendam Arabem idiotam. ingenii callidissimi. qui ex auriga vir & dominus vxoris suae diuitis factus, ad principatum etiam inter suos aspirauit. quo conatu frustratus, se nuntium & prophetam Dei finxit, & idolatris Arabibus persuasit. Haec lex quá armis proferendam sibi esse existimant, adeò fabulosa est, vt finem bonorum & summam voluptatem statuat in voluptatibus. quibus scilicet beati gustu, tactu caeteribusq́ue sensibus exterioribus, in futuro seculo explendi sint. Et tamen barbari in tali errore pecuino iactantse Dei proximiq́ue amore, & operibus, quibus placatur Diuina Maiestas, nos excellere. eamq́ue ob rem propitium sibi esse Deum pollicentur, suarumq́; rerum statum, vt est hominum vanitas, augustiorem indies facturum sperant.
Nos autem Christianos ob magnam rerum diuinarum negligentiam, & quas alius alium afficitiniurias, in iquitates, vituperant, rident, barbaros, exleges, nomen saltem Christi gerentes, [non] \39\ non legem eius praestantes, conuitijs incessunt, & sua indignos communione reputant. Iusticiam sanctè & colunt. Religionem suam assiduo conatu propagant. [Coerimonia Turcica & Tartarica.] Diem à precatione auspicantur, & precibus finiunt. quotidie mane, vesperi, & pomeridia. nis horis orant: nulla, quo id minus agant, necessitate auocari se sinunr. non id opus in solos sacerdotes reijciunt: etsi illos saltem à precatione & lege interpretanda habent. quilibet pro se tam clericus quam laicus pariter, & clam & coram hominibus turmatim in coetibus Deum confitentur. Semper sobrij, aqua lustrali membra loti, terram in qua cum Deo loquuntur, imitati sacram scripturam pro sancta ducunt, & insternunt. nulli sedilibus in fanis vtuntur. characteres, praescriptos & certos gestus adhibent, palmas ad coelú expandunt, genua flectunt, incuruantes se vsque in terram, proni in faciem procidunt, toto corde & omnibus membris orationi incumbunt, in qua nó valde multa verba repetunt, sed haec precipua: Soli Deo immortali Creatori coeli & terra, prater quem non est alius, honor & gloria in secula seculorum.
[Itiunium.] Precationi adiungunt ieiunium. affligunt enim totos dies animas suas non solum fame & siti, sed ab omni opere & verbis profanis abstinentes, nihil pręter diuina curantes vsq; ad intempestam noctem, capientes cibum non ad luxuriam, sed ad virium refectionem. Rident ieiunia nostra non fame, non siti, non cinere, non rerum diuinarum contemplatione, non vigilijs, non orationibus condita.
Sunt & in eleemosynis dandis liberales. neminem enim suorum vnquam mendicari, aut fame vel algore perire patiuntur. Adbibent tamen in hac beneficétia iudicium. nam non dantijs qui eleemosynam in ingluuiem & luxú conuertant: sed pauperibus, debilibus, peregrinis, scholasticis, literis & ritibus Religionis ipsorum cognoscendae studentibus.
Arcana diuma scrutari nefas prophanumque esse existimant, nostram temeritatem execrantes, quòd quidam ex nobis de iudicijs & secretis diuinis, quae magna abyssus vocantur, in suis commessarionibus disputent, nomen Diuinum frustra vsurpent. Irridét Tartari nostros Ecclesiast. seu prophetas, taxant tépla su\40\pellectilis, sediliorum, ararum, simulacrorum, & Dei ad senectutem vergentis, & mulierem venustarum, lasciuiam mouentium plena. quibus in sedilib. honoratiores molliter recumbant, cùm res diuina agitur, dormiant. iidem obscurioris conditionis homines à consessu arceant, in templa multis cincti stipatoribus veniant, eosdem antese, suam ostentantes superb iam stare sinant. at ne ipse quidem Tartarorum Tyrannus, ante quenquam apparitorem, stipatoremq́ue in Synagoga stare, aut se prae vulgo illustriorem esse patlrur. non vllam sedem. quaerit, quanto maior est, tanto se humiliorem praestat.
Nos aeris pulsu, illi certis laudis diuinae verbis ab vociferationibus ad templa se inuitant: nos quod in laudibus diuinis aures delectemus nostras buccinis, organis, harmonijs, verba precationis obscurantibus, & organis interea nostris naturalibus silentibus, reprehendunt.
[Sacerdotes.] Quos habent sacerdotes ij, nec auari sunt, nec ambitiosi, neq; voluptatibus, aut acquirendis possesionibus dediti, multominus negotijs secularibus implicati: sed sunt frugi, mansueti, modesti, officij sui studiosi, religioni intenti, qui tantùm praecinunt, & legem interpretantur.
Taxantur etiam sacerdotes nostri non solùm ab Ethnicis sed à vicinis nostris Ruthenis, quòd vinum, quae est res luxuriosa, bibant, carnes manducent, neque habentes in se procreandi sibi simile appetentiam, vxores ducant. cùm nemo continens esse, nisi id ipsi Deus dederit, queat. ab his abstinent caelibes monachi Graecorum. Porro habuisse antiquitus sacerdotes suas vxores, id ex multris Sacrae Scriptura locis liquet. Leuit. 21. 3. Esd. 9. Dan. 14. Ezech. 44. Baruch. 6. Luc. 1. 10, 18. ad Titum 1.
Quod si nunc etiam nostri facerent, abstinendo antetriduum, cùm vasa domini portanda essent: viuerent sanctius quàm in fucaro coelibatu delicati epulones. quos vti semper libidine aut concubinas alere, id est, vt Sophonias dicit, sanctú polluere necesle est. Et tamen nos in istos mercenarios officium laudandi Dei, nobis scil. graue, reijcimus: cùm ij irritent potius suis prauis moribus, quàm placent Deum. vicea à nobis sibi delegatas, in vicarios negligentes reijciunt: ipsi interea ociosi & voluptatibus [intenti,] \41\ intenti, vt fuci mel apum. sic isti labores populi comedunt, epulantur, seq́; vestiunt splendidè. ad munia Ecclesiastica, multa simul, nondum adulta aetate, nec sua natura perspecta. temerè aspirant. negotijs secularibus & profanis se immergunt.
[Quaestus sacerdotum.] Et licet olim sacerdotibus nefas erat habere partem possessionum cum populo Dei, praeter Decimas: tamen nostri non concenti decimis, victimis, pro peccatis, primitijs, varijs quaestibus, quos à diuitibus, egentibus, nascentibus, nubentibus, aegrotantibus, morientibus, mortuis percipiunt: adhaec praeter opima praedia, multarum simul Ecclesiarum regimina, iactura publica, contra ius & rationem appetunt. cùm incerim alibi potius quàm in his Ecclesijs, ad quas vt dicit Dominus, non per ostiumsed tanquam fures & latrones ingressi sunt, non vocati viuant, eas laicis, negotiatoribus, laenonibus locent, vendant. multae sunt, quae nunquam viderunt suos pastores seu plebanos.
Si quis à Regni finibus fermè per omnem Lituaniam & Samagitiam atq; Russiam, in Ecclesijs prouétuum adeò bonorum, vt vna multos alere queat, suos quaerat pastores, nulla inuenietur in qua pastor assidué habitet, aut eam crebro inuisat. Ideo vacillat ourum fides, friget Dei amor, ceslant diuinae laudes. Contra tales verò multis locis detonant diuina oracula. Sed nolo me sacerdotibus, quibus nos & subijcere, & ostendere debemus, post, tot genera hominum à me lacessitorum reddere infensum. satis sit haec recensuisse. quibus in meliorem statum redactis, viuemus beatius, cum laude vestrae Regiae, sed in primis Diuinae maiestatis.
Примітка.
Квадратні дужки в тексті позначають: 1) написи на полях; 2) перше слово наступної сторінки, якщо є.
© Сканування та обробка: Максим, «Ізборник» (http://litopys.kiev.ua)
25.IV.2004